monumenta.ch > Ambrosius > sectio 44

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, 22, 44
Sed quia futurum erat, ut cum ad plenitudinem Ecclesia pervenisset, persecutionibus variis tentaretur; ideo cum Verbi gratia delectaretur, subito cernit insidias persecutorum: et quae plus Sponso quam sibi timeret, aut quia a persecutoribus Christus magis appetitur in nobis, ideo ait: Fuge, frater meus, et similis esto tu capreolae, aut hinnulo cervorum super montes aromatum . Propter infirmos fugit, qui tentamenta graviora ferre non possent. Ideo scriptum est ut de civitatibus ad civitates fugiamus : et si nos in hac civitate fuerint persecuti, fugiamus in aliam. Propter infirmos igitur, ut diximus, fugiat persequentes: aut fugiat ab infirmis, et transeat ad montes aromatum, qui pro martyrio odorem possint beatae resurrectionis adferre. Montes aromatum sancti sunt. Ad eos confugit Christus, quia Fundamenta eius in montibus sanctis . Ad eos igitur confugit, qui sunt eius stabilia fundamenta. In nobis fugit, in illis fida statione consistit. Mons igitur aromatum Paulus est, qui potest dicere: Bonus enim odor Christi sumus Deo . Mons aromatum David, cuius orationis odor ascendebat ad Dominum; et ideo dicebat: Dirigatur oratio mea, sicut incensum in conspectu tuo .